- ALVEUS
- ALVEUSin quo Veteres lavabant, occurrit apud Iul. Capitolin. in Clodio Albino: c. 5. Fuit et aliud signum futuri Imperii. Nam cum Caesariana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudinis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris allata est: quod ille homo literatus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit, atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. Imo non pueri solum in alveis, sed olim etiam viri lavabantur, illâ Veterum duritie ac parcitate, cum balnea nondum luxuries invenisset aut invexisset. Sed et Alvei in balneis, qui Graecis ἐμβάϚεις, Latinis Descensiones; recentioribus Graeciae incolis σκάφαι, unde σκαφολουσίαι et σκαφολουτεῖν. Dicebantur et Τιτάδες, vel Τιτίδες, etc. Pueriles vero Alveos, in quibus infantes excaldabantur, quod attinet, et illi σκάφαι et σκαφιςτήρια Graecis dicebantur: etiam scaphisteria Latinis. Glossae, σκαφιςτήριον, scaphisterium. Aldhelmo Capisterium nutricis, de Laudib. Virgin. ubi Capisterium est, pro scapisterium vel scaphisterium: quemadmodum et reperitur casteria, pro scasteria, h. e. χαςτήρια, apud Plautum Asinar. Actu. 3. sc. 1. et Nonium in Casteria. Nisi forte scaphisterium magis ibi positum est pro alveo, in quo infantilia linreamenta lavabantur. Vide Salmas. Not. ad Capitolin. loc. cit. Alias Solium, et Graece quoque πύελος. Quâ voce posteriore etiam Alvei dicti, quibus cadavera sua Persae Graeci, aliique, qui corpora defunctorum non cremabant, solebant condere. Erant illi ex lapide ut plurim um facti, cui natura est corpora cito absumere, qualis fuit Assius lapis, quem et σαρκοφάγον propterea Graeci nuncupârunt. Vide infra in hac voce. Postea tamen mansit σαρκοφάγων appellatio quibuslibet mortuorum loculis etiamsi ex alia materia fierent; hodieque Galli sarcolium quamvis sepulchralem arcam appellant, voce ex sarcophagulus detortâ. Porro hi Alvei, ad modulum corporis facti erant, ac totum cadaver, quam longum erat, recipere potuerunt; hinc ab urnis, in quibus cineres cadaverum crematorum apud Romanos condebantur, diversi. Habuêre autem similitudinem solii seu alvei, in quo lavabantur, unde nomen. Vulgo Galli dicunt un Auge, ex Latino sequioris saeculi Albium, pro Alveo. Sic πύελον, in qua Cyri corpus iacebat, Curtius solium, h. e. alveum, est interpretatus l. 10. c. 1. Et Florus l. 4. c. 11. de Cleopatra, Ibi maximos --- induta cultus in differto odoribus solio, iuxta suum se collocavit Antonium. Similiter fictilibus solus multos condi maluisse, Plinius ait, l. 35. c. 12. Er in solio, e chernite lapide facto, Darii corpus quievisse, scribit Theophrastus de Lapid. Vide quoque infra in vocibus Arca et Solium: Et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin.p. 1203. et 1204.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.